- COXA
- COXAan ex Syro soca, aut Hebraeo Gap desc: Hebrew an a coarctando, quod femur ibi superiori parti iungatur et arctetur? Graecis ἰχἰον, μηρὸς, κοχώνη dicitur, quô tamen postremô proprie intelligit Galenus commissuram coxendicis, quae est ad sedem, propter quam tora circa sedem regio eô nomine vocatur. Eius vitium cum in Comitiis opponeretur Horatio Cocliti, per singulos, regessit is, gradus admoneor triumphi mei. Augustus quoque coxendice et femore et crure sinistrô, non perinde valens, remediô harentum atque arundinum usus est, Sueton. in eo, c. 80 Nempe roboris hîc ad incessum sedes, unde Iacobus Patriarcha, cum ei motum femur coxae, ut habet Vulg. seu ut est in Hebr. caph jerec, i. e. curvatura femoris, cavitas nempe illa, in qua summa pars femoris est, ubi coxendix ischio iungitur et duo ossa connectuntur, mota esset ab Angelo, cum eo colluctante, Gen. c. 32. v. 25. ipse claudicabat super femur suum, v. 31. a quo tempore nervos mutuos, qui sunt ad acetabulum femoris, comedere inter vetita habuêre Iudaei. Vide Rivetum ad l. et plura in fra, in voce Femur. Coeterum Coxendicibus cymbala Veterum fuisse similia infra dicemus: in Sacris autem veter. Romanorum, coxendices hostiarum Umbricô nomine strebulas fuisse dictas, docet ex Plauto Festus. Vide etiam Arnob. l. ult. et ad hunc Stewechii Electa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.